- NAUCRATIS
- NAUCRATISoppid. et nomus Aegypti Mediterraneus intra Deltam a Naucratico Nili ostio introrsum parum distans, cui nomen tribuit; incolae Naucratitae et naucratiotae. Hinc etiam Athenaeus naucraetites dicitur. Coeterum urbem Amasis Rex φιλέλλην Graecis in emporium concessit. Et quidem antiquitus sola Naucratis erat emporium, neque aliud in Aegypto ullum. Quod si quis in aliud Nili ostium applicuisset, oportebat eum deierare, sc invitum venisse, datôque iureiurandô eâdem navi ad Canobicum navigare; sin per ventos contrarios id non posset, onera circum Delta cymbis ferenda erant, donec Naucratim perventum esset. Adeô in honore haec urbs fuit, Herodot. l. 2. c. 178. et 179. Dehuius autem Emporii tempore non consentiunt Auctores. Eusebius, a Milesiis exstructum vult, ad ann. 4. Olymp. 6. Athenaeus, Herostratum Naucratitem Olymp. 23. Veneris Paphiae icunculam Naucratim attulisse et consecrâsse, refert l. 15. Strabo urbem longe recentiorem facit, a Milesiis Inari (sub Artaxerxe Longimano) victoribus navali praeliô, structam tradens, circa finem Olymp. 80. Stephanus, eosdem conditores habet, sedtempus non addit. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVIII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.